- HETEROGENEA
- HETEROGENEAtam Hebraeis, quam Aegyptiis, immunda olim. Et quidem tres eorum commixitones vetitae erant, Animalium divetsi generis (mundi im mundiqueve simul) vel ad coitum, vel ad aratrum, plaustrumve: Seminum, in rem cibatiam, in eadem vineae vel agri patte: Lane tandem Linique in vesti bus, Lev. c. 19. v. 19. et Deut. c. 22. v. 9, 10, et 11. Erat et quarta Heterogenoeorum commixtio, sed ad tempus solum cetum impura, panlatim vero impuritatem exuebat, uti habetur Lev. c. 19. v. 23. Quando plantaveritis arborem (cibi) Pomiferam, aufereits proeputia eius, poma quoegerminiant; tribus annis erunt vobis immunda, nec edetis ex iis. Quarto anno omnis fructus eius sanctisicetur Domina. Quinto anno comedetis fructus eius; sit vobis proventus eius. Insitivaesc. arbores beterogeneoe sunt: quarum proni fructus per tres annos impurus erat et penitus destruendus; anno quatto Deo dicatus, vel edendus, vel redimendus, instar decimarum secundarum; quinto demum proderant domino. Adco gradatim evanescebat immundities. Non aliter licet coniugia cum alienigenis immunda eslent, tamen proselytorum Aegyptiontum et Idumaeorum liberi, in tertia generatione, venêrunt in Eccl. Domini, Deut. c. 23. v. 7. etc. Vide quoque infra Immundi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.